- BIPENNES
- BIPENNESapud Papin.Statium Theb. l. 12. ubi de Theseo Amazonum victore, v. 523.Ante Ducem spolia et duri Mavortis imagoVirginei currus, cumulataque fercula cristis,Et tristes ducuntur equi, truncaeque bipennes,Quis nemora et solidam Maeotida caedere suetae etc.inter praecipua Amazonum arma fuêre, alias secures quoque dictae, apud eundem, Theb. l. 2. v. 609.----- sublatâ minitantem bella securi.Iisdem armis antiquissimi Heroes usi. Unde in Calydonii apri oppugnatione habuit geminas secures, i. e. unam quidem, sed utrinque vulnerantem, Ancaeus. Gratius Cynegetico, v. 67.------ ceciditque suis Ancaeus in armis,Ut praedexter erat geminisque securibus ingens.Hoc est enim Bipennis, quod bis ----- acyta secyrus. Nam de eodem Ancaeo Ovid. l. 8. Met. v. 391.Ecce furens contra sua fata bipenniser Arcas.Et statim eâdem Historiâ v. 396.Talia magniloquô tumidus iactaverat ore,Ancipitemque mann tollens utrâque securim,Institerat digitis primos suspensus in artus.Homerus an ad proelia usum eius retuletit, non adeo compertum: Boum praecidendis collis adhibitam bipennem, legimus Il. ρ. v. 540. et od. γ. v. 442. At Virgilius etiam Virgini Camillae tribuit plane atroci exemplô, l. 11. Aen. et Penthesileae Quintus Smyrnaeus l. 1. v. 157.Δοιοὺς εἴλετ᾿ ἄκοντας ὑπ᾿ ἀςπίδα. δεξιτερῇ δὲΑ᾿μφίτοπον βούπληγα, τόν οἱ Ε῞ρις ὤπαςε δεινή.Duas sumpsit sagittas sub aspidem, dextra veroAncipitem securim, quam ei Eris suppeditavit acris.Certe Amazonum peculiarem illam armaturam esse, Claudian. quoque innuit, l. 2. Rapt. Proserp. v. 66.Thermodoontiacâ Tanain fregêre bipenni etc.Vide Casp. Barthium Animadversion. l. 2. p. 567. et infra in voce Securis, Smyrna, item Bisacutus. Inter illustrium Familiarum insignia, Bipennes 2. caeruleae, supra castrum rubeum, in area aurea Scuti Emanuelis Comit. de Cnisso et Apcher An Gallia, Apcheriae gentis δεῖγμα: uti Bipennes decussatae, Hospitiorum Designatoris, in eodem regno, symbolum sunt. Leo vero aureus, Bipennem seu securim militarem argenteam, aurô manubriatam tenens, Norvegiae est tessera. Cuiusmodi Bipenniferi Leones in aliis quoque scutis, vel supra inter apices, conspiciuntur, vide Cl. Spenerum Arte Herald. Parte II. Passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.